Hľadaný výraz: Mk 9,9-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. 10 Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “ a mortuis resurgere ”. 11 Et interrogabant eum dicentes: “ Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum? ”. 12 Qui ait illis: “ Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur? 13 Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo ”.

1

mail   print   facebook   twitter